This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,
Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.
sunt domi agni et porci sacres. sed quid istúm remoramini,
5mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras.
Trachalio
Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul
Plesidippum.
Daem.
Eloquere ut haec res optigit de filia;
eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat.
Trach.
Licet.
Daem.
Dicito daturum meam illi filiam uxorem.
Trach.
Licet.
Daem.
10Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum.
Trach.
Licet.
D.
Sed propera.
T.
Licet.
D.
Iam hic fac sit, cena ut curetur.
T.
Licet.
Daem.
Omnian licet?
Trach.
Licet. sed scin quid est quod te volo?
quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim.
Daem.
Licet.
Trach.
Fac ut exores Plesidippum, ut me manu emittat.
Daem.
Licet.
Trach.
15Et tua filiá facito oret: facile exorabit.
Daem.
Licet.
Trach.
Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber.
Daem.
Licet.
Trach.
Atque ut gratum mi beneficium factis experiar.
Daem.
Licet.
Trach.
Omnian licet?
Daem.
Licet: tibi rursum refero gratiam.
sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum.
T.
Licet.
20iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.—
Daem.
Licet.
Hercules istum infelicet cum sua licentia;
ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.