next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PROLOGVS

Arctvrvs

Qui gentes omnes mariaque et terras movet,

eius sum civis civitate caelitum.

ita sum, ut videtis, splendens stella candida,

signum quod semper tempore exoritur suo

5hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.

noctu sum in caelo clarus atque inter deos,

inter mortalis ambuló interdius.

at alia signa de caelo ad terram accidunt.

qui est imperator divom atque hominum Iuppiter,

10is nos per gentis alium ália disparat,

qui facta hominum, mores, pietatem et fidem

noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.

qui falsas litis falsis testimoniis

petunt quique in iure abiurant pecuniam,

15eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem;

cotidie ille scit quis hic quaerat malum:

qui hic litem apisci postulant peiurio

mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,

iterum ille eam rem iudicatam iudicat;

20maiore multa multat quam litem auferunt.

bonos in aliis tabulis exscriptos habet.

atque hoc scelesti in animum inducunt suom,

Iovem placare posse donis, hostiis:

et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia

25nihil éi acceptumst a periuris supplici;

facilius si qui pius est a dis supplicans,

quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.

idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni

quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:

30 ...

retinete porro, post factum ut laetemini.

nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.

primumdum huic esse nomen urbi Diphilus

Cyrenas voluit. illic habitat Daemones

35in agro atque villa proxima propter mare,

senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus;

neque is adeo propter malitiam patria caret,

sed dum alios servat se impedivit interim,

rem bene paratam comitate perdidit.

40huíc filiola virgo periit parvola.

eam praedone vir mercatur pessumus,

is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.

adulescens quidam civis huius Atticus

eam vídit ire e ludo fidicinio domum,

45amare occepit: ad lenonem devenit,

minis triginta sibi puellam destinat

datque arrabonem et iure iurando alligat.

is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem

neque quod iuratus adulescenti dixerat.

50 erat hospes par sui, Siculus senex

scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;

is illius laudare infit formam virginis

et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.

infit lenoni suadere, ut secum simul

55eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários

dicit, potesse íbi eum fieri divitem.

ibi esse quaestum maximum meretricibus.

persuadet. navis clanculum conducitur,

quidquid erat noctu in navem comportat domo

60leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat

ait sése Veneri velle votum solvere

(id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium

vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico

conscendit navem, ávehit meretriculas.

65adulescenti alii narrant ut res gesta sit,

lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit:

illorum navis longe in altum abscesserat.

ego quoniam video virginem asportarier,

tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul:

70increpui hibernum et fluctus movi maritimos.

nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum:

vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.

nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul

sedent eiecti: navis confracta est eis.

75illa autem virgo atque altera itidem ancillula

de navi timidae desuluerunt in scapham.

nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt

ad villam illius, exul ubi habitat senex,

cuius déturbavit ventus tectum et tegulas;

80et servos illic est éius, qui egreditur foras.

adulescens huc iam adveniet, quem videbitis,

qui illam mercatust de lenone virginem.

valete, ut hostes vestri diffidant sibi.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: