previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Phan.

Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,

neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.

Th.

Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?

quid volunt? quid intro spectant?

Pin.
Pergam pultare ostium.

5heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?

Th.
Quae haec est fabula?

Pin.

Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.

Th.

Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?

Phan.

Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?

Th.

Nihil ad me attinet?

Phan.
Nisi forte factu's praefectus novos,

10qui res alienas procures, quaeras videas audias.

Th.

Non sunt istae aedis, ubi statis.

Phan.
Quid ais? an iam vendidit

aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.

Th.

Vera dico. sed quid vobis est negoti hic?

Phan.
Eloquar.

erus hic noster potat.

Th.
Erus hic voster potat?

Phan.
Ita loquor.

Th.

15Puere, nimium delicatu's.

Phan.
Ei advorsum venimus.

Th.

Cui homini?

Phan.
Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?

Th.

Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.

Phan.

Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?

Th.

Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.

Pin.

20Senex hic elleborosust certe.

Phan.
Erras pervorse, pater.

nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio

hic habitare.

Th.
Quin sex menses iam hic nemo habitat.

Pin.
Somnias.

Th.

Egone?

Pin.
Tu.

Th.
Tu ne molestu's. sine me cum puero loqui.

nemo habitat.

Phan.
Habitat profecto, nám heri et nudius tertius,

25quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater

abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.

Th.

Quid ais?

Phan.
Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,

scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas

ducere.

Th.
Quis istaec faciebat?

Phan.
Philolaches.

Th.
Qui Philolaches?

Phan.

30Quoius patrem Theopropidem esse opinor.

Th.
Ei mihi, occidi,

si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.

ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,

cúm ero vostro?

Phan.
Hic, inquam.

Th.
Puere, praeter speciem stultus es.

vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris

35atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis.

Phan.
Quid est?

Th.

Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.

Phan.

Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.

Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides.

qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam

40liberavit.

Th.
Philolachesne ergo?

Phan.
Ita, Philematium quidem.

Th.

Quanti?

Phan.
Triginta.

Th.
Talentis?

Phan.
μὰ τὸν ... ᾿απόλλω, sed minis.

Th.

Liberavit?

Phan.
Liberavit valide, triginta minis.

Th.

Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?

Phan.

Aio.

Th.
Atque eam manu emisisse?

Phan.
Aio.

Th.
Et, postquam eius hinc pater

45sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul

tuo cum domino?

Phan.
Aió.

Th.
Quid? is aedis emit has hinc proxumas?

Phan.

Non aio.

Th.
Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?

Phan.

Neque istud aio.

Th.
Ei, perdis.

Phan.
Immo suom patrem illic perdidit.

Th.

Vera cantas.

Phan.
Vana vellem. patris amicu's videlicet.

Th.

50Eu edepol patrem eius miserum praedicas.

Phan.
Nihil hoc quidem est,

triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.

Th.

Perdidit patrem.

Phan.
Vnus istic servos est sacerrimus,

Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.

edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet

55facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.

Th.

Si quidem istaec vera sunt.

Phan.
Quid meream, quam ob rem mentiar?

Pin.

Heus vos, ecquis hasce aperit?

Phan.
Quid istas pultas, ubi nemo intus est?

alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam

atque porro quaeritemus illos. sequere hac me.

Pin.
Sequor.

Th.

60Puere, iamne abis?

Phan.
Libertas paenulast tergo tuo:

mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: