next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Grvmio

Exi e culina sis foras, mastigia,

qui mi inter patinas exhibes argutias.

egredere, erilis permities, ex aedibus.

ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.

5exi, inquam, nidor, e culina. quid lates?

Tranio

quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?

an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.

abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua.

em, hocíne volebas?

Gr.
Perii. cur me verberas?

Tr.

10Quia vivis.

Gr.
Patiar. sine modo adveniat senex.

sine modo venire salvom, quem absentem comes.

Tr.

Nec veri simile loquere nec verum, frutex,

comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.

Gr.

Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,

15rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,

quod te in pistrinum scis actutum tradier.

cis hercle paucas tempestates, Tranio,

augebis ruri numerum, genus ferratile.

nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem,

20corrumpe erilem ádulescentem óptumum;

dies noctesque bibite, pergraecamini,

amicas emite liberate, pascite

parasitos, obsonate pollucibiliter.

haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?

25hocine modo hic rem curatam offendet suam?

hocine boni esse officium servi existumas,

ut eri sui corrumpat et rem et filium?

nam ego illúm corruptum duco, quom his factis studet;

quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica

30antehac est habitus parcus nec magis continens,

is nunc in aliam partem palmam possidet.

virtute id factum tua et magisterio tuo.

Tr.

Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?

an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?

35lubet potare, amare, scorta ducere.

mei tergi facio haec, non tui fiducia.

Gr.

Quam confidenter loquitur.

Tr.
At te Iuppiter

dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.

germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,

40caeno κοπρὼν commixte.

Gr.
Quid vis fieri?

non omnes possunt olere unguenta exotica,

si oles, neque superiores accumbere

neque tam facetis quam tu vivis victibus.

tu tíbi istos habeas turtures piscis avis,

45sine me aliato fungi fortunas meas.

tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.

meum bonum me, te tuom maneat malum.

Tr.

Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,

quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:

50decet me amare et te bubulcitarier,

me victitare pulchre, te miseris modis.

Gr.

O carnuficium cribrum, quod credo fore,

ita te forabunt patibulatum per vias

stimulis carnufices, si huc reveniat senex.

Tr.

55Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?

Gr.

Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.

Tr.

Orationis operam compendi face,

nisi te mala re magna mactari cupis.

Gr.

Ervom daturin estis, bubus quod feram?

60date, si non estis. agite, porro pergite

quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,

este, ecfercite vos, saginam caedite.

Tr.

Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo,

in vesperum parare piscatum mihi.

65ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.

quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?

Gr.

Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.

Tr.

Dum interea sic sit, istuc actutum sino.

Gr.

Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius

70veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.

Tr.

Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.

ne tu erres hercle praeterhac mihi non facies moram.—

Gr.

Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?

pro di immortales, obsecro vostram fidem,

75facite, huc ut redeat noster quam primum senex,

triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia

periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,

paucorum mensum sunt relictae reliquiae.

nunc rus abibo. nam eccum erilem filium

80video, corruptum ex adulescente optumo.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (95 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: