previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Olympio

Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem

scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris,

ita núnc pudeo atque ita núnc paveo atque ita inrídiculo sumus ámbo.

sed ego ínsipiens nova núnc facio: pudet quém prius non puditum úmquamst.

5operám date, dum mea fácta itero: est operaé pretium auribus áccipere,

ita rídicula auditu, íteratu ea súnt quae ego intus túrbavi.

ubi intro hánc novam nuptam déduxi, rectá via in conclave ábduxi.

sed ténebrae ibi erant tamquam ín puteo; dum sénex abestdecumbeínquam.

cónloco fúlcio móllio blándior,

10út prior quám senex núptias pérpetrem.

tárdus esse ílico coépi, quoniam ...

respecto identidem, ne senex ...

inlecebram stupri principio eam savium posco,

réppulit míhi manum, néque enim dare sibi sávium me sivit.

15enim iám magis adproperó, magis iam libet ín Casinam inruere ...

cupio íllam operam seni súrripere, forem óbdo, ne senex me ópprimeret.

Myrr.

Ágedum, tuadi hunc.

Cleos.
Ópsecro, ubi túa nova núptast?

Ol.

Perii hércle ego, manifésta res.

Cleos.
Omnem órdine rem

fatéri ergo aequom est. quíd intus agitur? quíd agit Casina?

20satin mórigera est?

Ol.
Pudet dícere.

Cleos.

Memora órdine, ut occéperas.

Ol.

Pudet hércle.

Cleos.
Age audacter ...

postquám decubuisti, índe volo memoráre quid est factum ...

Ol.

... flagitium est.

Cleos.
Cavebunt qui audierint. faciant ...

Ol.

25 ... hoc magnus est.

Cleos.
Perdis. quin tu pergis?

Ol.
Vbi

... us suptus porro ...

Cleos.

Quid?

Ol.
Babae.

Cleos.
Quid?

Ol.
Papae.

Cleos.

... est?

Ol.
Oh, erat maximum.

... ferrum ne haberet metui: id quaerere occepi ...

30dum gladium quaero, ... ne habeat, arripio capulum.

séd cum cogitó, non habuit gládium, nam esset frígidus.

Cl.

Éloquere.

Ol.
At pudét.

Cl.
Num radix fúit,

Ol.
Non fuít.

CL.
Num cucumis?

Ol.

Profecto hercle ... non fuit quicquam holerum,

nisí, quidquid erat, cálamitas profécto attigerat númquam.

35íta, quidquid erat, grande erat.

Myrr.

Quíd fit denique? edisserta.

Ol.
Vbi appello Casinam, †inquit

amábo, mea uxórcula, cur vírum tuom sic me spérnis?

nimis quidem hercle immérito

meó mi haec facís, quia mihí te expetívi.”

40ílla haud verbum fácit et saepit véste id qui estis múlieres.

úbi illum saltum vídeo opsaeptum, rógo ut alteró sinat ire.

volo, ut obvertam, cubitis im ...

ullum muttit e ...

surgo, ut in eam in ...

45atque illam in ...

Myrr.

Perlepide narrat ...

Ol.

Savium ...

itá quasi saetis lábra mihi compúngit barba,

contínuo in genua ut ástiti, pectús mihi pedibus pércutit.

50decído de lecto praécipes: subsílit, optundit ós mihi.

indé foras tacitus prófugiens exeo hóc ornatu quó vides,

ut sénex hoc eodem póculo, quo egó bibi, biberet.

Cleos.
Óptume est.

séd ubi est palliolúm tuom?

Ol.
Hic íntus relíqui.

Cleos.

Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus?

Ol.
Mérito.

55séd concrepuerúnt fores. num illa nunc séquitur?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (35 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: