next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PROLOGVS


Salvere iubeo spectatores optumos,

fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.

si verum dixi, signum clarum date mihi,

ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.

5qui utuntur vino vetere sapientis puto

et qui libenter veteres spectant fabulas;

atque antiqua opera et verba cum vobis placent,

aequom est placere ante alias veteres fabulas:

nam nunc novae quae prodeunt comoediae

10multo sunt nequiores quam nummi novi.

nos postquam populi rumore intelleximus

studiose expetere vos Plautinas fabulas,

antiquam éius edimus comoediam,

quam vos probastis qui estis in senioribus;

15nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;

verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.

haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.

ea tempestate flos poetarum fuit,

qui nunc abierunt hinc in communem locum.

20sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.

vos omnes opere magno esse oratos volo,

benigne ut operam detis ad nostrum gregem.

eicite ex animo curam atque alienum aes ...

ne quis formidet flagitatorem suom:

25ludi sunt, ludus datus est argentariis;

tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:

ratione utuntur, ludis poscunt neminem,

secundum ludos reddunt autem nemini.

aures vocivae si sunt, animum advortite:

30comoediai nomen dare vobis volo.

Clerumenoe vocatur haec comoedia

graece, latine Sortientes. Deiphilus

hanc graece scripsit, post id rursum denuo

latine Plautus cum latranti nomine.

35senex híc maritus habitat; éi est filius,

is una cum patre in illisce habitat aedibus.

est éi quidam servos, qui in morbo cubat,

immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;

is servos, sed abhinc annos factum est sedecim,

40quom conspicatust primulo crepusculo

puellam exponi. adít extemplo ad mulierem

quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:

exorat, aufert; detulit recta domum,

dat erae suae, orat ut eam curet, educet.

45era fecit, educavit magna industria,

quasi si esset ex se nata, non multo secus.

postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris

placere posset, eam puellam hic senex

amat efflictim, et item contra filius.

50nunc sibi utérque contra legiones parat,

paterque filiusque, clam alter alterum:

pater adlegavit vilicum, qui posceret

sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data,

sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;

55filius is autem armigerum adlegavit suom,

qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,

futurum quod amat intra praesepis suas.

senis uxor sensit virum amóri operam dare,

propterea úna consentit cum filio.

60ille autem postquam filium sensit suom

eandem illam amare et esse ímpedimento sibi,

hinc adulescentem peregre ablegavit pater;

sciens ei mater dat operam absenti tamen.

is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia

65in urbem non redibit: Plautus noluit,

pontem interrupit, quí erat ei in itinere.

sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:

quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?

servin uxorem ducent aut poscent sibi?

70novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.”

at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,

et hic in nostra terrain Apulia;

maioreque opere ibi serviles nuptiae

quam liberales etiam curari solent;

75id ni fit, mecum pignus si quis volt dato

in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet

vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.

quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.

revortar ád illam puellam éxpositiciam:

80quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,

ea invenietur et pudica et libera,

ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri

faciet profecto in hac quidem comoedia.

mox hercle vero, post transactam fabulam,

85argentum si quis dederit, ut ego suspicor,

ultro ibit nuptum, non manebit auspices.

tantum est. valete, bene rem gerite et vincite

virtute vera, quod fecistis antidhac.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: