previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hegio

Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus?

Tynd.

Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare.

quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?

mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis?

5utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua,

Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.

occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.

Heg.

Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere.

Tynd.
Quis homo est me hominum miserior?

Aristophontes

Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,

10proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?

equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,

tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.

Heg.

Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,

aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.

Tynd.

15Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide,

ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas.

nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,

et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.

proin tu ab istoc procul recedas.

Heg.
Vltro istum a me.

A.
Ain, verbero?

20me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,

et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?

Heg.

Ne verere, multos iste morbus homines macerat,

quibus insputari saluti fuit atque is profuit.

Arist.

Quid tu autem? etiam huic credis?

Heg.
Quid ego credam huic?

Arist.
Insanum esse me?

Tynd.

25Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst,

Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi.

Heg.

Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.

Tynd.

Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.

Heg.

At etiam te suom sodalem esse aibat.

Tynd.
Haud vidi magís.

30et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea

una opera mihi sunt sodales qua iste.

Arist.
At etiam, furcifer,

male loqui mi audés? non ego te novi?

Heg.
Pol planum id quidem est,

non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.

quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.

Arist.

35Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.

Tynd.

Tu énim repertu's, Philocratem qui superes veriverbio.

Arist.

Pol ego ut rem video, tu inventu's, vera vanitudine

qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me.

Tynd.
Em.

Arist.
Dic modo:

tun negas te Tyndarum esse?

T.
Négo, inquam.

A.
Tun te Philocratem

40esse ais?

Tynd.
Égo, inquam.

Arist.
Tune huic credis?

Heg.
Plus quidem quam tibi aut mihi.

nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem

ad patrem huius.

Arist.
Quem patrem, qui servos est?

T.
Et tu quidem

servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,

si huius huc reconciliasso in libertatem filium.

Arist.

45Quid ais, furcifer? tun te gnatum esse memoras liberum?

Tynd.

Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio.

A.
Quid est?

ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit.

nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.

Tynd.

Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,

50omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:

est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.

Arist.

Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.

atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit.

filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.

Tynd.

55Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.

illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.

propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum.

Arist.
Quin tute is es:

neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.

Tynd.

Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?

Arist.

60Enim iam nequeo contineri.

T.
Heus, audin quid ait? quin fugis?

iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes

comprehendi.

Arist.
Crucior.

Tynd.
Ardent oculi: fit opus, Hegio;

viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?

atra bilis agitat hominem.

Arist.
At pol te, si hic sapiat senex,

65pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.

Tynd.

Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.

hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.

Arist.

Crucior, lapidem non habere , ut illi mastigiae

cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.

Tynd.

70Audin lapidem quaeritare?

Arist.
Solus te solum volo,

Hegio.

Heg.
Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.

Tynd.

Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi

mordicus.

Arist.
Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis

neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.

75verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,

dum istic itidem vinciatur.

Tynd.
Immo enim vero, Hegio,

istic, qui volt, vinciatur.

Arist.
Tace modo. ego te, Philocrates

false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.

quid mi abnutas?

Tynd.
Tibi ego abnuto?

A.
Quid agat, si absis longius?

Heg.

80Quid ais? quid si adeam hunc insanum?

Tynd.
Nugas. ludificabitur,

garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.

ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.

Heg.

Nihili facio. tamen adibo.

Tynd.
Nunc ego omnino occidi,

nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.

Heg.

85Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.

Arist.

Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.

sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam

neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.

at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,

90ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.

H.
Eho dic mihi,

quis illic igitur est?

Arist.
Quem dudum dixi a principio tibi.

hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi

et parentum et libertatis apud te deliquio siet.

H.

Quid tu ais?

T.
Me tuom esse servom et te meum erum.

H.
Haud istuc rogo.

95fuistin liber?

Tynd.
Fui.

Arist.
Enim vero non fuit, nugas agit.

Tynd.

Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,

qui id tam audacter dicere audes?

Arist.
Puerum te vidi puer.

Tynd.

At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.

meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?

Heg.

100Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?

Arist.

Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.

Philocrati Theodoromedes fuit pater.

Tynd.
Pereo probe.

quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te.

tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.

Heg.

105Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide

neque esse hunc Philocratem?

A.
Tam satis quam numquam hoc invenies secus.

sed ubi is nunc est?

Heg.
Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.

sed vide sis.

Arist.
Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.

Heg.

Certon?

Arist.
Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.

110Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.

Heg.

Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser

huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.

sed qua faciest tuos sodalis Philocrates?

Arist.
Dicam tibi:

macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,

115subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.

Heg.
Convenit.

Tynd.

Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.

vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.

Heg.

Verba mihi data esse video.

Tynd.
Quid cessatis, compedes,

currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?

Heg.

120Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?

illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.

nuculeum amisi, retinui pignori putamina.

ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis.

hic quidem numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,

125ite istinc, ecferte lora.

Colaphvs
Num lignatum mittimur?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (139 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: