next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PROLOGVS


Hos quos videtis stare hic captivos duos,

illi qui astant, hi stant ambo, non sedent;

hoc vos mihi testes estis me verum loqui.

senex qui hic habitat Hegio est huius pater.

5sed is quo pacto serviat suo sibi patri,

id ego hic apud vos proloquar, si operam datis.

seni huic fuerunt filii nati duo;

alterum quadrimum puerum servos surpuit

eumque hínc profugiens vendidit in Alide

10patri huius. iam hoc tenetis? ... optume est.

negát hercle ille ultimus. accedito.

si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules,

quando histrionem cogis mendicarier.

ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum.

15vos qui potestis ope vestra censerier,

accipite relicuom: alieno uti nil moror.

fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri

domo quém profugiens dominum abstulerat vendidit.

is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo

20peculiarem, quia quasi una aetas erat.

hic nunc domi sérvit suo patri, nec scit pater;

enim véro di nos quasi pilas homines habent.

rationem habetis, quo modo unum amiserit.

postquam belligerant Aetoli cum Aleis,

25ut fit in bello, capitur alter filius:

medicus Menarchus emit ibidem in Alide.

coepit captivos commercari hic Aleos,

si quem reperire possit qui mutet suom,

illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist.

30et quoniam heri indaudivit, de summo loco

summoque genere captum esse equitem Aleum,

nil pretio parsit, filio dum parceret:

reconciliare ut facilius posset domum,

emít hosce e praeda ambos de quaestoribus.

35hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum,

quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum.

itaque inter se commutant vestem et nomina;

illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus:

huius íllic, hic illius hodie fert imaginem.

40et hic hódie expediet hanc docte fallaciam,

et suom erum faciet libertatis compotem,

eodemque pacto fratrem servabit suom

reducemque faciet liberum in patriam ad patrem,

imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis

45plus insciens quis fecit quam prudens boni.

sed inscientes sua sibi fallacia

ita compararunt et confinxerunt dolum

itaque hi commenti, de sua sententia

ut in sérvitute hic ad suom maneat patrem:

50ita nunc ignorans suo sibi servit patri;

homunculi quanti sunt, quom recogito!

haec res agetur nobis, vobis fabula.

sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim.

profecto expediet fabulae huic operam dare.

55non pertractate facta est neque item ut ceterae:

neque spurcidici insunt versus, immemorabiles;

hic neque periurus leno est nec meretrix mala

neque miles gloriosus; ne vereamini,

quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis:

60foris íllic extra scaenam fient proelia.

nam hoc paene iniquomst, comico choragio

conari desubito agere nos tragoediam.

proin si quis pugnam expectat, litis contrahat:

valentiorem nactus adversarium

65si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam,

adeo ut spectare postea omnis oderit.

abeo. valete, iudices iustissimi

domi duellique duellatores optumi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: