This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Lydvs
Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro.
nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,
nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.
Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
5apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare—
quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
10quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos
ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.
neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos
tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti.
15nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patri
de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.