next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Bacchis.

Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar?

Soror.
Lepidé, licet.

Bacch.

Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.

Sor.

Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio.

Bacch.

Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.

5sequere hac.

Pistoclervs.
Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?

quid in consilio consuluistis?

Bacch.
Bene.

Pist.
Pol haud meretricium est.

Bacch.

Miserius nihil est quam mulier.

Pist.
Quid esse dices dignius?

Bacch.

Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam,

ut istunc militemut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.

10id, amabo te, huic caveas.

Pist.
Quid isti caveam?

B.
Vt revehatur domum,

ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;

nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.

P.

Vbi nunc is homost?

B.
Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius

poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.

15eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.

P.

Viscus merus vostrast blanditia.

B.
Quid iam?

P.
Quia enim intellego,

duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat.

non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.

Bacch.

Quí, amabo?

Pist.
Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.

Bacch.

20Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?

Pist.

Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia.

nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.

Bacch.

Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.

sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,

25quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:

tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;

et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.

quid, amabo, opticuisti?

Pist.
Quia istaec lepida sunt memoratui:

eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,

30animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.

Sor.

Quid ab hac metuis?

Pist.
Quid ego metuam rogitas? adulescens homo

penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?

ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?

Bacch.

Lepide memoras.

Pist.
Vbi ego capiam pro machaera turturem,

35ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum

pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,

pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,

ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?

apage a me, apage.

B.
Ah, nimium ferus es.

P.
Mihi sum.

B.
Malacissandus es.

40equidem tibi do hanc operam.

Pist.
Ah, nimium pretiosa es operaria.

Bacch.

Simulato me amare.

Pist.
Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio?

Bacch.

Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo

me amplexari.

Pist.
Quid eo mi opus est?

Bacch.
Vt ille te videat volo.

scio quid ago.

Pist.
Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais?

B.
Quid est?

Pist.

45Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio

forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,

ubi ego tum accumbam?

Bacch.
Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.

locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.

ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito

50dato qui bene sit’: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.

Pist.

Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.

Bacch.

Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi.

manum da et sequere.

P.
Aha, minime.

B.
Quid ita?

P.
Quia istoc in lecebrosius

fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.

Bacch.

55Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.

ille quidem hanc abducet; nullus ádfueris, si non lubet.

Pist.

Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?

B.

Quid est quod metuas?

P.
Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:

tuos sum, tibi dedo operam.

B.
Lepidu's. nunc ego te facere hoc volo.

60ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:

eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;

tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.

Pist.

Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia

et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo.

Bacch.

65At ego nolo dare te quicquam.

P.
Sine.

B.
Sino equidem, si lubet.

propera, amabo.

Pist.
Prius hic adero quam te amare desinam.—

Sor.

Bene me accipies advenientem, mea soror.

Bacch.
Quid ita, obsecro?

Sor.

Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus.

Bacch.

Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror,

70ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite.

Sor.

Cupio.

Bacch.
Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves.

nám uti navi vecta es, credo timida es.

Sor.
Aliquantum, soror.

simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus ...

Bacch.

Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (104 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: