Canitiem galea premimus.Nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa.' Quid nobis Epicuri praecepta in ipsis Zenonis principiis loqueris ? Quin tu bene gnaviter, si partium piget, transfugis potius quam prodis ? " [5] Hoc tibi in praesentia respondebo : " Numquid vis amplius, quam ut me similem ducibus meis praestem ? Quid ergo est ? Non quo miserint me illi, sed quo duxerint, ibo."
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
... cit, nobis magno consensu vitia
commendant. Licet nihil aliud, quod sit salutare,
temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ;
meliores erimus singuli. Quid, quod secedere ad
optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad
quod vitam derigamus, licet ? Quod nisi1 in otio
non fit. Tunc potest obtineri quod semel placuit,
ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum
populo adiutore detorqueat; tunc potest vita
aequali et uno tenore procedere, quam propositis
diversissimis scindimus.
[2]
Nam inter cetera mala
illud pessimum est, quod vitia ipsa mutamus. Sic
ne hoc quidem nobis contingit permanere in malo
iam familiari. Aliud ex alio placet vexatque nos hoc
quoque, quod iudicia nostra non tantum prava, sed
etiam levia sunt. Fluctuamur aliudque ex alio com-
[p. 182]
prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus,
alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam
vices sunt ;
[3]
pendemus enim toti ex alienis iudiciis
et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum
petendumque est, nec viam bonam ac malam per
se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus
nulla sunt redeuntium.
[4]
Dices mihi: " Quid agis. Seneca ? Deseris partes ?
Certe Stoici vestri dicunt: ' Usque ad ultimum vitae
finem in actu erimus, non desinemus communi bono
operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam
inimicis senili manu. Nos sumus, qui nullis annis
vacationem damus et, quod ait ille vir disertissimus,
1 nisi added by Gronovius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.