Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

DE HEREDIOLO

Cum de palatio post multos annos honoratissimus, quippe iam consul, redisset ad patriam, villulam, quam pater reliquerat, introgressus his versibus lusit Luciliano stilo:


Salve, herediolum, maiorum regna meorum,
quod proavus, quod avus, quod pater excoluit,
quod mihi iam senior properata morte reliquit:
eheu nolueram tam cito posse frui!
5iusta quidem series patri succedere, verum
esse simul dominos gratior ordo piis.
nunc labor et curae mea sunt; sola ante voluptas
partibus in nostris, cetera patris erant,
parvum herediolum, fateor, set nulla fuit res
10parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis.
ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.
cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum: [p. 34]
spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,
aurea non satis est Lydia tota Midae.
15cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi:
ille opibus modus est, quem statuas animo.
Verum ager iste meus quantus sit, nosce, etiam ut me
noveris et noris te quoque, si potis es.
quamquam difficile est se noscere; γνῶθι σεαυτόν
20quam propere legimus, tam cito neclegimus.
agri bis centum colo iugera, vinea centum
iugeribus colitur prataque dimidio,
silva supra duplum, quam prata et vinea et arvum;
cultor agri nobis nec superest nec abest,
25fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis;
naviger hic refluus me vehit ac revellit,
conduntur fructus geminum mihi semper in annum.
cui non longa penus, huic quoque prompta fames.
Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem,
30ne patiar turbas utque bonis potiar.
et quotiens mutare locum fastidia cogunt,
transeo et alternis rure vel urbe fruor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: