Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Interfecto Vario Heliogabalo—sic enim malumus dicere quam Antoninum, quia et nihil Antoninorum [2] pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est—ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Heliogabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu [3] esset appellatus, mortuo scilicet Macrino; Augustumque nomen idem recepit, addito eo ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. [4] Et ne praeceps ista honorum continuato videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere [5] et ille perpeti, non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum [6] ire tot simul dignitates. milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adferentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse quod nescissent senatum principem [7] appellasse. nam et Pescennium Nigrum et Clodium Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium, 1 et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricida-liter
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.