Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum qui non diu imperaverunt in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt, nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea [2] quidem quae memoratu digna erunt, non enim est quisquam qui 1 in vita non ad diem quodcumque fecerit, sed eius qui vitas aliorum scribere orditur officium est [3] digna cognitione perscribere, et Iunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere quos [4] obscuriores videbat, qui non multum profecit; nam et pauca repperit et indigna memoratu, adserens se minima quaeque persecuturum, quasi vel de Traiano 2 aut Pio aut Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit [5] et quos quando promoverit. quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.