This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum indignius,1
vir optime Liberalis, dixerim, quam quod2 beneficia
nec dare scimus nec accipere. Sequitur enim, ut
male collocata male debeantur ; de quibus non
redditis sero querimur ; ista enim perierunt, cum
darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia nullum esse frequentius quam ingrati animi.
[2]
Id evenire ex causis pluribus video.
Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus
tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in
solum effetum et sterile non spargimus ; beneficia
sine ullo dilectu magis proicimus quam damus.
[3]
Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an
repetere beneficium ; id enim genus huius crediti
[p. 4]
est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro
refertur. Decoquere vero foedissimum ob hoc
ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo ; reddit enim beneficium, qui
debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.
[4]
Multos
experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves
exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos
paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et
minima momenta calumniantes. Gratiam omnem
corrumpimus non tantum postquam dedimus bene-
ficia, sed dum damus.
[5]
Quis nostrum contentus fuit
aut leviter rogari aut semel ? Quis non, cum aliquid
a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum
avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et
de industria non invenientibus exitum occasionem
petendi abstulit et variis artibus necessitates prope-
rantes elusit ;
[6]
in angusto vero comprensus aut distulit,
id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter,
sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeunti-
bus verbis ?
[7]
Nemo autem libenter debet, quod non
accepit, sed expressit. Gratus adversus eum esse
quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit
aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret,
dedit ? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem
dilatione lassavit, expectatione torsit.
[8]
Eodem animo
[p. 6]
beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter dandum ; sibi enim quisque debet, quod a
nesciente accepit ; ne tarde quidem, quia, cum omni
in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde
fecit, diu noluit ; utique non contumeliose ; nam eum
ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam
merita descendant et illa cito defluant, has tenax
memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum
obligat ? Satis adversus illum gratus est, si quis
beneficio eius ignoscit.
[9]
Non est autem, quod tardiores faciat ad bene
merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi,
nos illam augemus ; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate3
sacrilegi neclegentesque eorum deterrent. Utuntur
natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum
suorum malos interpretes iuvant. Hos sequamur
duces, quantum humana imbecillitas patitur ; demus
beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de
recipiendo cogitavit, cum daret. At male cesserit.
[10]
Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et
educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta
pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria
repetamus. Quanto magis permanere in dandis
[p. 8]
beneficiis decet ! Quae si quis non dat, quia non
recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum
facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet.
[11]
Quam multi indigni luce sunt ! Tamen dies oritur.
Quam multi, quod nati sunt, queruntur ! Tamen
natura subolem novam gignit ipsosque, qui non fuisse
mallent, esse patitur.
[12]
Hoc et magni animi et boni
proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed
ipsa et post malos quoque bonum quaerere. Quid
magnifici erat multis prodesse, si nemo deceperit ?
Nunc est virtus dare beneficia non utique reditura,
quorum a viro egregio statim fructus perceptus est.
[13]
Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem
pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat,
vitium ingrati antecedit. Dicam, quod sentio. Qui
beneficium non reddit, magis peccat ; qui non dat,
citius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.