Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
An ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi nihil est de deo? Pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos. Immo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret quam ille ipse mulierum et virorum accuratior cultus. Ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant. Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat nisi videri et videre. Sed tragoedo vociferante
[p. 290]
exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse. Poterit ergo et de misericordia moneri defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum. Avertat deus a suis tantam voluptatis exitiosae cupiditatem! Quale est enim de ecclesia dei in diaboli ecclesiam tendere, de caelo, quod aiunt, in caenum? Illas manus quas ad deum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare? Ex ore, quo Amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, εἰς αἰῶνας ἀπ᾽ αἰῶνος alii omnino dicere nisi deo et Christo?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.