Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valitudines vestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus? Suffecisset hoc solum nostrae ultioni, quod vacua
exinde possessio inmundis spiritibus pateret. Porro nec tanti praesidii conpensationem cogitantes non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium hostes iudicare maluistis, quia sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.