previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius domino papae Ambrosio salutem.

Viguit pro dilectissimo nostro (quid loquar nomen personam? tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu; de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit.

[2] namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae Charybdis abligurisset, quamquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit excussitque cervices atque Ulixeas, ut ferunt, ceras auribus figens fugit adversum vitia surdus meretricii blandimenta naufragii puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium adsumpsit, tam moribus natalibusque summatem quam facultatis principalis.

[3] haec quidem gloria, si voluptates sic reliquisset, ut nec uxori coniugaretur; sed, etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maxumis, et eos, qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter incidere.

[4] quocirca vestrum est copulatis obtinere quam primum prece sedula spem liberorum; consequens erit, ut filio uno alterove susceptis (et nimis dixi) abstineat de cetero licitis, qui inlicita praesumpsit. namque et coniuges ipsi, quamquam nupti nuper, his moribus agunt, hac verecundia, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse quod differat ille honestissimus uxorius amor figmentis inlecebrisque concubinalibus. memor nostri esse dignare, domine papa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: