This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Cum de beata vita agetur, non est quod mihi illud
discessionum more respondeas : " Haec pars maior
esse videtur." Ideo enim peior est. Non tam bene
cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus
placeant ; argumentum pessimi turba est.
[2]
Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae
constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit. Vulgum autem tam chlamydatos quam coronatos voco; non enim colorem
vestium, quibus praetexta sunt corpora, aspicio.
Oculis de homine non credo ; habeo melius et certius
lumen, quo a falsis vera diiudicem. Animi bonum
animus inveniat. Hic, si umquam respirare illi et
recedere in se vacaverit, o quam sibi ipse verum tortus
a se fatebitur ac dicet :
[3]
" Quicquid feci adhuc infec-
[p. 104]
tum esse mallem, quicquid dixi cum recogito, mutis
invideo,1 quicquid optavi inimicorum exsecrationem
puto, quicquid timui, di boni, quanto levius fuit quam
quod concupii ! Cum multis inimicitias gessi et in
gratiam ex odio, si modo ulla inter malos gratia est,
redii ; mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem
operam dedi, ut me multitudini educerem et aliqua
dote notabilem facerem. Quid aliud quam telis me
opposui et malevolentiae quod morderet ostendi ?
[4]
Vides istos, qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiae adulantur, qui potentiam extollunt ?
Omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo est, esse
possunt. Quam magnus mirantium tam magnus
invidentium populus est. Quin potius quaero aliquod
usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam ?
Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter
alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera
sunt."
1 mutis invideo Gruter: in multis uideo A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.