This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. Prosperae res et in plebem ac vilia ingenia
deveniunt ; at calamitates terroresque mortalium sub
iugum mittere proprium magni viri est. Semper vero
esse felicem et sine morsu animi transire vitam igno-
rare est rerum naturae alteram partem.
[2]
Magnus vir
es ; sed unde scio, si tibi fortuna non dat facultatem
exhibendae virtutis ? Descendisti ad Olympia, sed
nemo praeter te ; coronam habes, victoriam non
habes. Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto; honore
auctus es.
[3]
Item dicere et bono viro possum, si illi
nullam occasionem difficilior casus dedit in qua una1
vim animi sui ostenderet : ‘ Miserum te iudico, quod
numquam fuisti miser. Transisti sine adversario
vitam ; nemo sciet quid potueris, ne tu quidem ipse.’
Opus est enim ad notitiam sui experimento ; quid
quisque posset nisi temptando non didicit. Itaque
quidam ipsi ultro se cessantibus malis obtulerunt et
virtuti iturae in obscurum occasionem per quam
enitesceret quaesierunt.
[4]
Gaudent, inquam, magni
viri aliquando rebus adversis, non aliter quam fortes
[p. 26]
milites bello. Triumphum ego murmillonem sub
Tib. Caesare de raritate munerum audivi querentem :
" Quam bella," inquit, " aetas perit ! "
Avida est periculi virtus et quo tendat, non quid
passura sit cogitat, quoniam etiam quod passura est
gloriae pars est. Militares viri gloriantur vulneribus,
laeti fluentem meliori casu sanguinem ostentant ;
idem licet fecerint qui integri revertuntur ex acie,
magis spectatur qui saucius redit.
[5]
Ipsis, inquam,
deus consulit, quos esse quam honestissimos cupit,
quotiens illis materiam praebet aliquid animose
fortiterque faciendi, ad quam rem opus est aliqua
rerum difficultate. Gubernatorem in tempestate, in
acie militem intellegas. Unde possum scire quantum
adversus paupertatem tibi animi sit, si divitiis diffluis ?
Unde possum scire quantum adversus ignominiam et
infamiam odiumque populare constantiae habeas, si
inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in-
clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ?
Unde scio quam aequo animo laturus sis orbitatem,
si quoscumque sustulisti vides ? Audivi te, cum alios
consolareris : tunc conspexissem, si te ipse consolatus
esses, si te ipse dolere vetuisses.
[6]
Nolite, obsecro vos,
expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos
admovent animis : calamitas virtutis occasio est.
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate
[p. 28]
torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas
iners detinet ; quicquid illis inciderit, novum veniet.
[7]
Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae
cervici iugum. Ad suspicionem vulneris tiro pallescit,
audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se
saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos
probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet ;
eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere,
molles Venturis malis servat. Erratis enim, si quem
iudicatis exceptum. Veniet et2 ad illum diu felicem
sua portio ; quisquis videtur dimissus esse, dilatus
est. Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit ?
[8]
Quia
in castris quoque periculosa fortissimis imperantur ;
dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco
deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit : " Male de
me imperator meruit," sed " bene iudicavit." Item
dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque
flebilia: " Digni visi sumus deo in quibus experiretur
quantum humana natura posset pati."
[9]
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua
animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod
humanae sortis admoneat, manent3 velut perpetua
ebrietate sopiti. Quem specularia semper ab afflatu
[p. 30]
vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde
mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non
sine periculo stringet.
[10]
Cum omnia quae excesserunt
modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est : movet cerebrum, in vanas mentes imagines
evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque
immodicis bonis rumpi ? Lenior ieiunio mors est,
cruditate dissiliunt.
[11]
Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris
quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris
ab is exigunt, in quibus certior spes est. Numquid
tu invisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis,
quorum experiuntur indolem publice verberibus admotis ? Ipsi illos patres adhortantur, ut ictus
flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseverent vulnera praebere vulne-
ribus.
[12]
Quid mirum, si dure generosos spiritus deus
temptat ? Numquam virtutis molle documentum est.
Verberat nos et lacerat fortuna ; patiamur ! Non
est saevitia, certamen est, quod quo4 saepius adierimus, fortiores erimus. Solidissima corporis pars est
quam frequens usus agitavit. Praebendi fortunae
sumus, ut contra illam ab ipsa duremur ; paulatim
nos sibi pares faciet, contemptum periculorum ad-
siduitas periclitandi dabit.
[13]
Sic sunt nauticis corpora
[p. 32]
ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt
membra cursoribus ; id in quoque solidissimum est
quod exercuit. Ad contemnendam patientiam malorum animus patientia pervenit; quae quid in nobis
efficere possit scies, si aspexeris quantum nationibus
nudis et inopia fortioribus labor praestet.
[14]
Omnes
considera gentes in quibus Romana pax desinit.
Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum
gentium occursat. Perpetua illos hiemps, triste
caelum premit, maligne solum sterile sustentat;
imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata
glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
[15]
Miseri tibi videntur ? Nihil miserum est quod in
naturam consuetudo perduxit; paulatim enim
voluptati sunt quae necessitate coeperunt. Nulla
illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo
in diem posuit ; vilis et hic quaerendus manu victus,
horrenda iniquitas caeli, intecta corpora ; hoc quod
tibi calamitas videtur tot gentium vita est ! Quid
miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti ?
[16]
Non
est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens
ventus incursat ; ipsa enim vexatione constringitur
et radices certius figit ; fragiles sunt quae in aprica
valle creverunt. Pro ipsis ergo bonis viris est, ut
esse interriti possint, multum inter formidolosa
[p. 34]
versari et aequo animo ferre quae non sunt mala
nisi male sustinenti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.