previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. Huius nepos fuit Alexander, qui lanceam in convivas suos torquebat, qui ex duobus amicis, quos paulo ante rettuli, alterum ferae obiecit, alterum sibi. Ex his duobus tamen qui leoni obiectus est vixit. [2] Non habuit hoc avitum ille vitium, ne pater- num quidem ; nam si qua alia in Philippo virtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita benigne legatione Philippus: " Dicite," inquit, " mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum." Excepit Demochares et: " Te," inquit, " suspendere. [3] " Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ; quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere. " At vos," inquit, " ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt." [4] Multa et divus Augustus digna memoria fecit dixitque, ex quibus appareat iram illi non imperasse. Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum, quaedam in uxorem eius et in totam domum dixerat nec perdiderat dicta ; magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas. [5] Saepe illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur ; [p. 314] perseverans domo sua interdixit. Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est. Nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit. [6] Historias, quas postea scripserat, recitavit et libros acta Caesaris Augusti continentis in igne posuit et combussit ; inimicitias gessit cum Caesare ; nemo amicitiam eius extimuit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum. Tulit hoc, ut dixi. [7] Caesar patienter, ne eo quidem motus, quod laudibus suis rebusque gestis manus attulerat ; numquam cum hospite inimici sui questus est. [8] Hoc dumtaxat Pollioni Asinio dixit : θηριοτροφεῖς ; paranti deinde excusationem obstitit et " Fruere," inquit, " mi Pollio, fruere! " et cum Pollio diceret: "Si iubes. Caesar, statim illi domo mea interdicam," " Hoc me," inquit, " putas facturum, cum ego vos in gratiam reduxerim ? " Fuerat enim aliquando Timageni Pollio iratus nec ullam aliam habuerat causam desinendi, quam quod Caesar coeperat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: