Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Quid,
quod ne illud quidem verum est, optima animalia esse
iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta
sunt, meliores quo iratiores ; patientiam laudaverim
boum et equorum frenos sequentium. Quid est autem
cur hominem ad tam infelicia exempla revoces, cum
habeas mundum deumque, quem ex omnibus animali-
[p. 202]
bus, ut solus imitetur, solus intellegit ? " Simplicissimi," inquit, " omnium habentur iracundi."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.