Suoque simillima caelo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. " Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi
aliquid, liberas videbis gentes, quae iracundissimae
sunt, ut Germanos et Scythas." Quod evenit, quia
fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina
molliantur, prona in iram sunt. Quaedam enim non
nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida
arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta
fecundi soli silva est.
[2]
Itaque et ingenia natura fortia
iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt
ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut
omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono
exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini
apta erant, audaciae temeritatique consuescunt. Quid?
[3]
Non mitioribus animis vitia leniora coniuncta sunt, ut
[p. 200]
misericordia et amor et verecundia ? Itaque saepe
tibi bonam indolem malis quoque suis ostendam ; sed
non ideo vitia non sunt, si naturae melioris indicia sunt.
[4]
Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum
luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec
imperare; non enim humani vim ingenii, sed feri
et intractabilis habent; nemo autem regere potest
nisi qui et regi.
[5]
Fere itaque imperia penes eos
fuere populos, qui mitiore caelo utuntur. In frigora
septemtrionemque vergentibus immansueta ingenia
sunt, ut ait poeta :
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.