This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Hoc uno medentibus
erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt
largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum
dedecore et traductione vita exigit, non quia de-
lectetur ullius poena—procul est enim a sapiente tam
inhumana feritas—sed ut documentum omnium sint,
et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum
res publica utatur. Non est ergo natura hominis
poenae adpetens ; ideo ne ira quidem secundum
naturam hominis, quia poenae adpetens est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.