This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem
vehemens et deos hominesque despiciens, magnum,
nihil nobile est. Aut si videtur alicui magnum
animum ira producere, videatur et luxuria—ebore
sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras trans-
ferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora
suspendere ;
[2]
videatur et avaritia magni animi—
acervis auri argentique incubat et provinciarum
nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores
habet fines quam quos consules sortiebantur;
[3]
videatur et libido magni animi—transnat freta, puerorum
greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta ; videatur et ambitio magni animi—non est
contenta honoribus annuis ; si fieri potest, uno nomine
occupare fastus vult, per omnem orbem titulos
disponere. Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;
[4]
sola sublimis et excelsa virtus est, nec
quicquam magnum est nisi quod simul placidum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.