Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. Aristoteles ait affectus quosdam, si quis illis
bene utatur, pro armis esse. Quod verum foret,
si velut bellica instrumenta sumi deponique possent
induentis arbitrio. Haec arma, quae Aristoteles virtuti dat, ipsa per se pugnant, non expectant manum,
et habent, non habentur.
[2]
Nil aliis instrumentis opus
est, satis nos instruxit ratione natura. Hoc dedit
telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps nec
quod in dominum remitti posset. Non ad providendum
tantum, sed ad res gerendas satis est per se ipsa
ratio ; etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia
petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem
ab infida, sanam ab aegra ?
[3]
Quid, quod ad actiones
quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur
necessaria, multo per se ratio fortior est ? Nam eum
iudicavit aliquid faciendum, in eo perseverat ; nihil
enim melius inventura est se ipsa, quo mutetur ; ideo
stat semel constitutis.
[4]
Iram saepe misericordia retro
egit ; habet enim non solidum robur sed vanum
tumorem violentisque principiis utitur, non aliter
quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
[5]
Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus
fatigata, et, quae nihil aliud quam crudelitatem ac
[p. 152]
nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est, iam fracta lenisque est. Affectus cito
cadit, aequalis est ratio.
[6]
Ceterum etiam ubi perseveravit ira, nonnumquam, si plures sunt qui perire
meruerunt, post duorum triumve sanguinem occidere
desinit. Primi eius ictus acres sunt ; sic serpentium
venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes
sunt, cum illos frequens morsus exhausit.
[7]
Ergo non
paria patiuntur qui paria commiserant, et saepe qui
minus commisit plus patitur, quia recentiori obiectus
est. Et in totum inaequalis est ; modo ultra quam
oportet excurrit, modo citerius debito resistit ; sibi
enim indulget et ex libidine iudicat et audire non
vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet
quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si
pravum est, non sinit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.