This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium
improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa
auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit,
nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum,
inertiae iram, timori cupiditatem.
[2]
1 Absit hoc a
virtute malum, ut umquam ratio ad vitia confugiat !
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur
necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui
fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi
cupit, quietus nisi timet : in tyrannide illi vivendum
est in alicuius adfectus venienti servitutem. Non
pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere ?
[3]
Deinde desinit quicquam posse ratio, si nihil potest
sine adfectu, et incipit par illi similisque esse. Quid
enim interest, si aeque adfectus inconsulta res est
sine ratione quam ratio sine adfectu inefficax ? Par
utrumque est, ubi esse alterum sine altero non potest.
Quis autem sustineat adfectum exaequare rationi ?
[p. 132]
" Ita," inquit, " utilis adfectus est, si modicus est."
[4]
Immo si natura utilis est. Sed si impatiens imperii
rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat : ergo
modicus affectus nihil aliud quam malum modicum est.
1 ut ... cupiditatem Gertz and Hermes omit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.