This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. Magno id animo feci; constitui enim vincere
dolorem tuum, non circumscribere. Vineam autem,
[p. 424]
puto, primum si ostendero nihil me pati, propter
quod ipse dici possim miser, nedum propter quod
miseros etiam quos contingo faciam, deinde si ad te
transiere et probavero ne tuam quidem gravem esse
fortunam, quae tota ex mea pendet.
[2]
Hoc prius adgrediar, quod pietas tua audire gestit,
nihil mihi mali esse. Si potuero, ipsas res, quibus
me putat premi, non esse intolerabiles faciam manifestum ; sin id credi non potuerit, at ego mihi ipse
magis placebo, quod inter eas res beatus ero, quae
miseros solent facere.
[3]
Non est, quod de me aliis
credas ; ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiciam,
quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.