This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde
[p. 468]
vera vis materni doloris oritur : " Ergo complexu fili
carissimi careo ; non conspectu eius, non sermone
possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum
relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui ?
Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram ? Ubi
studia, quibus libentius quam femina, familiarius
quam mater intereram ? Ubi ille occursus ? Ubi
matre visa semper puerilis hilaritas ?
[2]
" Adicis istis loca
ipsa gratulationum et convictuum et, ut necesse est,
efficacissimas ad vexandos animos recentis conversationis notas. Nam hoc quoque adversus te crudeliter
fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem
quam perculsus sum, securam nec quicquam tale
metuentem digredi voluit.
[3]
Bene nos longinquitas
locorum diviserat, bene aliquot annorum absentia
huic te malo praeparaverat. Redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem
desiderii perderes. Si multo ante afuisses, fortius
tulisses ipso intervallo desiderium molliente; si non
recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius
videndi filium tulisses. Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae
adsuesceres.
[4]
Sed quanto ista duriora sunt, tanto
maior tibi virtus advocanda est et velut cum hoste
[p. 470]
noto ac saepe iam victo acrius congrediendum. Non
ex intacto corpore tuo sanguis hic fluxit; per ipsas
cicatrices percussa es.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.