previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[8] Verum, quod coepimus, persequamur. Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent. Aberat tunc Romanus exercitus et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum exegisse vectigal. Avertat Iesus ab orbe Romano tales ultra bestias! Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae. Cogebantur mori, qui dudum vivere coeperant et nesci- [p. 330] entes malum suum inter hostium manus ac tela ridebant. Consonus inter omnes rumor petere eos Hierosolymam et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem concurrere. Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae; Tyrus volens a terra abrumpere insulam quaerebat antiquam. Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes. Erat in illo tempore quaedam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant. Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inveteratum locorum sanctorum desiderium; illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, etne sermonem longius trahamin conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: