This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper genuinus infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent. Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis
est, ubi carnis nulla notitia est. ‘Honora patrem tuum,’ sed, si te a vero patre non separat. Tam diu
[p. 232]
scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem: alioquin David tibi protinus canet: ‘Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet res decorem tuum, quia ipse est dominus Deus tuus.’ Grande praemium parentis obliti: ‘Concupiscet rex decorem tuum.’ Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam et populi tui domusque patris oblita es, idcirco ‘concupiscet rex decorem tuum ’ et dicet tibi: ‘Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te.’ Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur et nullos extrinsecus quaerit ornatus? Credit in Christum et hac ambitione di fata pergit ad sponsum, eundem habens dominum, quem et virum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.