Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Helias, cum Iezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, veniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei: ‘‘Surge et manduca.’ Et respexit, et ecce ad caput eius panis olyrac et vas aquae.’ Revera non poterat Deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes confusione mutatas? Heliseus filios prophetarum invitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens consonum prandentium audit clamorem: ‘Mors in olla, homo Dei.’ Non iratus est cocis—lautioris enim mensae consuetudinem non habebat—sed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra. Necnon et illos, qui ad se conprehendendum venerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperant, ausculta: ‘Pone eis panem et
[p. 74]
aquam; et manducent et bibant et remittantur ad dominum suum.’ Potuit et Danihelo de regis ferculis opulcntior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum. Ideoque et ‘desideriorum vir’ appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentiae non bibit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.