previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[8] Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? Nempe illud apostoli: ‘Vivens mortua est.’ Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adulescentiam prima arma sunt daemonum. Non sic avaritia quatit, inflat superbia, [p. 70] delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis: hic hostis intus inclusus est. Quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adulescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammae adicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? Paulus ad Timotheum: ‘Iam noli,’ inquit, ‘aquam bibere, sed vinum modicum utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.’ Vide, quibus causis vini potio concedatur: vix hoc stomachi dolor et frequens meretur infirmitas. Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostolilicet et apostolus sit medicus spiritaliset, ne Timotheus inbccillitate superatus evangelii praedicandi non posset habere discursus. Alioquin se dixisse meminerat et: ‘vinum, in quo est luxuria,’ et: ‘bonum est homini vinum non bibere et carnem non manducare.’ Noe vinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo; et tunc primum plantavit vineam: inebriare vinum forsitan nesciebat. Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentummargarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potestpost ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae. Prius venter et statim cetera; manducavit enim populus et bibit, ‘et surrexerunt ludere.’ Loth, amicus Dei, in monte [p. 72] salvatus et de tot millibus populis solus iustus inventus inebriatur a filiabus suis; et licet putarent genus hominum defecisse et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen virum iustum sciebant hoc nisi ebrium non esse facturum; denique, quid fecerit ignoravit; etquamquam voluntas non sit in crimine, error in culpa estinde nascuntur Moabitae et Ammanitae, inimici Israhel qui usque ad quartam et decimam progeniem et usque in aeternum non ingrediuntur ecclesiam Dei.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: