previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

‘‘ [40] Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. Respice, quanta Iacob pro Rachel pacta uxore sustineat. ‘Et servivit,’inquit scriptura, ‘Iacob pro Rachel annis septem. Et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam.’ Unde et ipse postea memorat: ‘In die urebar aestu et gelu nocte.’ Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile. Brevia putabimus universa, quae longa sunt, et iaculo illius vulnerati per horarum momenta dicimus: ‘Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est.’ ‘Non sunt,’ enim,’ condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis;’ ‘quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit.’ Quando tibi grave videtur esse, quod sustines, Pauli secundam ad Corinthios lege: ‘In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequentera Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium fecinocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in [p. 154] mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate.’ Quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest vindicare virtutum? Utique ille postea confidenter aiebat: ‘Cursum consummavi, fidem servavi. Superest mihi corona iustitiae, quam retribuet mihi dominus.’ Si cibus insulsior fuerit, contristamur et putamus nos Deo praestare beneficium, cum aquatius bibimus: calix frangitur, mensa subvertitur, verbera sonant et aqua tepidior sanguine vindicatur. ‘Regnum caelorum vim patitur et violenti diripiunt illud.’ Nisi vim feceris, caelorum regna non capies. Nisi pulsaveris inportune, panem non accipies sacramenti. An non tibi videtur esse violenti, cum caro cupit esse, quod Deus est, et illuc, unde angeli corruerunt, angelos iudicatura conscendere?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: