previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

‘‘ [35] His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis veniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos vocari coenobium diximus. Prima apud eos confoederatio est oboedire maioribus et, quidquid iusserint, facere. Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. Manent separati, sed iunctis [p. 138] cellulis. Usque ad horam nonam quasi iustitium est: nemo pergit ad alium exceptis his, quos decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem vocant, incipit disputare. Quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare. Dicentis laus in fletu est audientum. Tacite volvuntur per ora lacrimae et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum levatis intra se dicere: ‘Quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et volabo et requiescam?’ Post hoc concilium solvitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas vicissim ministrant. Nullus in cibo strepitus, nemo comedens loquitur. Vivuntur pane, leguminibus et olere, quae sale et oleo condiuntur. Vinum tantum senes accipiunt, quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens. Dehinc consurgunt pariter et hymno dicto ad praesepia redeunt. Ibi usque ad vesperam cum suis unusquisque loquitur et dicit: ‘Vidistis illum et illum, [p. 140] quanta in ipso sit gratia, quantum silentium, quam moderatus incessus? ’ Si infirmum viderint, consolantur; si in Deo amore ferventem, cohortantur ad studium. Et quia nocte extra orationes publicas ni suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant. Quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato, quod norunt, eum saepius visitant et prius incipientes provocant magis orare, quam cogunt. Opus diei statutum est, quod decano redditum fertur ad oeconomicum, qui et ipse per singulos menses patri omnium cum magno reddit tremore rationem. A quo etiam cibi, cum facti fuerint, degustantur et, quia non licet dicere cuiquam: ‘Tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo,’ ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat. Si vero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium nec matris quaerat affectum. Dominicis diebus oratione tantum et lectionibus vacant; quod quidem et omni tempore conpletis opusculis faciunt. Cotidie de scripturis aliquid discitur. Ieiunium totius anni aequale est excepta quadragesimo, in qua sola conceditur restrictius vivere. Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato. Tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iose- [p. 142] phus, Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis historia Essenos refert. ’’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: