previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[31] Avaritiae quoque tibi vitandum est malum, non quo aliena non adpetashoc enim et leges publicae puniunt,—sed quo tua, quae sunt aliena, non serves. ‘Si in alieno,’ inquit, ‘fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? ’ Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est, de qua alibi dicitur: ‘Redemptio viri propriae divitiae.’ ‘Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odiet et alterum amabit, aut unum patietur et alterum contemnet. Non potestis [p. 130] Deo servire et mammonae,’ id est divitiis. Nam gentili Syrorum linguamammonadivitiae nuneupantur Cogitatio victus spinae sunt fidei, radix avaritiae, cura gentilium. At dices: ‘Puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum. Si ad senectam venero, si aegrotare coepio, quis mei miserebitur? ’ Audi ad apostolos loquentem Iesum: ‘Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis, neque corpori. vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esea et corpus plus est quam vestimentum? Respieite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater vester caelestis pascit illa.’ Si vestis defuerit, lilia proponentur; si esuriens, beatos audies pauperes et esurientes; si aliquis adflixerit dolor, legito: ‘Propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis,’ et: ‘Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colafizet,’ ne extollar. Laetare in omnibus iudieiis Dei; ‘Exultaverunt,’ enim, ‘filiae Iudae in omnibus iudieiis tuis, domine.’ Illa tibi semper in ore vox resonet: ‘Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam,’ et: ‘Nihil intulimus in hune mundum nee auferre quid possumus.’ ’’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: