Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26]
Itaque, mi Eustochia, filia, domina, conserva, germana—aliud enim aetatis, aliud meriti, illud religionis, hoc caritatis est nomen—audi Esaiam
[p. 112]
loquentem: ‘Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini.’ Foris vagentur virgines stultae, tu intrinsecus esto cum sponso, quia, si ostium cluseris et secundum evangelii praeceptum in occulto oraveris patrem tuum, veniet et pulsabit et dicet: ‘Ecce ego sto ante ianuam et pulso. Si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum,’ et tu statim sollicita respondebis: ‘Vox fratruelis mei pulsantis: aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea.’ Nec est, quod dicas: ‘Dispoliavi me tunicam meam, quomodo induar eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? ’ Ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens: ‘Aperui fratrueli meo, fratruelis meus pertransiit.’ Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? Aperiantur Christo, claudantur diabolo secundum illud: ‘Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum ne dederis ei’ Danihel in cenaculo suo—neque enim manere poterat in humili—fenestras ad Hierusalem apertas habuit: te tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde videas civitatem Dei. Ne aperias illas fenestras, de quibus dicitur: ‘Mors intravit per fenestras vestras.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.