Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
Nobis diverso tramite inceditur: virginitatem non efferimus, sed servamus. Nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. ‘Qui perseveraverit,’ inquit, ‘usque ad finem, hie salvus erit,’ et: ‘Multi vocati, pauci autem electi.’ Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium
[p. 104]
Dei quisquam profanus inspiciat. Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est. Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis. Praecessit umbra, nunc veritas est. Tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici vident oculi. Non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum Dei monstrat Assyriis, sed Assyrii videre, quod cuperent. Denique frequentibus bellis Iudaea convulsa vasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma vitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.