previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[21] Alia fuit in veteri lege felicitas. ‘Beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem,’ et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: ‘Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae,’ et repromissio divitiarum, et: ‘Non erit infirmus in tribubus tuis.’ Nunc dicitur: ‘Ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum;’6 nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diviti praefertur in purpura; nunc, qui infirmus est, fortior est. Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur [p. 98] et conclusam vulvam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim vero increscente segete messor inmissus est. Virgo Helias, Helisaeus virgo, virgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: ‘Et tu ne accipias uxorem.’ Sanctificatus in utero captivitate propinquante uxorem prohibetur accipere. Aliis verbis id ipsud apostolus loquitur: ‘Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.’ Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? ‘Tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes.’ In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo regi servitura coniugia? Quo parvulos, quos propheta conploret dicens: ‘Adhaesit lingua laetantis ad faucem ipsius in siti. Parvuli postulaverunt panem, et, qui frangeret eis, non erat?’ Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eva pariebat. Postquam vero virgo concepit in utero et peperit nobis puerum, ‘cuius principatus in umero eius,’ Deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors per Evam, vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut Filius Dei ingressus [p. 100] est super terram, novam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos in terris. Tunc Olofernae caput Iudith continens amputavit; tunc Aman, quod interpretaturiniquitas,’ suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: ‘Qui vult venire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me.’ Nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. ‘Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet;’ ne forsitan contristeris, si anguste manseris. ‘Qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: