previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[19] Dicat aliquis: ‘Et audes nuptiis detrahere, quae a domino benedictae sunt? ’ Non est detrahere nuptiis, cum illis virginitas antefertur. Nemo malum bono conparat. Glorientur et nuptae, cum a virginibus sunt secundae. ‘Crescite,’ ait, ‘et multiplicamini et replete terram.’ Crescat et multiplicetur ille, qui inpleturus est terram: tuum agmen in caelis est. ‘Crescite et multiplicamini.’ Hoc expietur edictum post paradisum et nuditatem et ficus folia auspicantia pruriginem nuptiarum. Nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus [p. 92] suffocatur: meum semen centena fruge fecundum est. ‘Non omnes capiunt verbum Dei, sed hi quibus datum est.’ Alium eunuchum necessitas faciat, me voluntas. ‘Tempus et amplexandi et tempus abstinendi manus a conplexu; tempus mittendi lapides et tempus colligendi.’ Postquam de duritia nationum generati sunt filii Abraham, coeperunt sancti lapides volvi super terram. Pertranseunt quippe mundi istius turbines et in curru Dei rotarum celeritate volvuntur. Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt. Eva in paradiso virgo fuit: post pellicias tunicas initium nuptiarum. Tua regio paradisus. Serva quod nata es, et dic: ‘Revertere, anima mea, in requiem tuam.’ Et ut scias virginitatem esse naturae, nuptias post delictum: virgo nascitur caro de nuptiis in fructu reddens, quod in radice perdiderat. ‘Exiet virga de radice Iesse et flos de radice ascendet.’ Virga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem Dei unione fecunda. Virgae flos Christus est dicens: ‘Ego flos campi et lilium convallium.’ Qui et in alio loco lapis praedicator de monte sine manibus significante propheta virginem nasciturum de virgine. Manus [p. 94] quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: ‘Sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me.’ In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda suntinpar numerus est mundusquod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur; quod milites vestimentis Iesu sorte divisis caligas non habuere, quas tollerent. Nec enim potuerat habere dominus, quod prohibuerat in servis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: