previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

‘ [17] Sint tibi sociae, quas videris quod ieiunia [p. 86] tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas 1 probavit et vita, quae cotidie in cordibus canunt: Ubi pascis? ubi cubas in meridie? ’ Quae exi affectu dicunt: ‘Cupio dissolui et esse cum Christo.’) Esto subiecta parentibus, imitare sponsum tuum.) Rarus sit egressus in publicum: martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. Nunquam causa deerit procedendi, si semper, quando necesse est, processum sis. Moderatus cibus et nunquam venter repletus. Plurimae quippe sunt, quae, cum vino sunt sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. Ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio metum faciat, sed inanitas. Crebrius lege et disce quam plurima. Tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium. Ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae. ‘Omnes adulterantes, quasi clibanuscorda eorum. At tu Christi comitata vestigiis et sermonibus eius intenta dic: ‘Nonne cor nostrum erat ardens in via, [p. 88] cum aperiret nobis Iesus scripturas?’et illud: ‘Ignitum eloquium tuum, et servus tuus dilexit illud.’ Difficile est humanam animam non amare et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus. Carnis amor spiritus amore superatur; desiderium desiderio restinguitur. Quidquid inde minuitur, hinc crescit. Quin potius semper ingemina: ‘Super lectum meum in noctibus quaesivi, quem dilexit anima mea.’ ‘Mortificate,’ ait apostolus, ‘membra vestra super terram.’ Unde et ipse confidenter aiebat: ‘Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus.’ Qui mortificavit membra sua et in imagine perambulabat, non timet dicere: Factus sum tanquam uter in pruina;’ quidquid enim in me fuit umoris, cxcoctum est,’ et: ‘Infirmata sunt iii ieiunio genua mea,’ et: ‘Oblitus sum manducare panem meum; a voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: