Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[11]
Quodsi volueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus vivere districtius, respondebo: ‘Vive ergo lege tua, quae Dei non potes.’ Non quo Deus, universitatis creator et dominus, intestinorum
[p. 76]
nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit. Iob Deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: ‘Virtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico.’ Honeste viri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus. Unde et de lumbis David super sedem eius promittitur esse sessurus; et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit; et qui pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis facere praecipitur; et ad Iob dicit Deus: ‘Accingere sicut vir lumbos tuos;’ et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas. Ad Hierusalem vero, quae respersa sanguine in campo invenitur erroris, in Ezechiel dicitur: ‘Non est praecisus umbilicus tuus.’ Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo.
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.