Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus; immo apostoli disce sententiam, qui ait: ‘Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi.’ Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens: ‘Mortificate membra vestra, quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei.’ Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum. Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare iustitiam; neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis
[p. 38]
nefaria conluvione violavit; non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta. Animadverte, frater: non tibi licet de tuis quicquam habere rebus. ‘Omnis,’ inquit dominus, ‘qui non renuntiaverit cunctis quae possidet, non potest meus esse discipulus.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.