Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
‘ Sed hoc,’ ais, ‘in martyrio.’ Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit, et tu pacem putas? ‘Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem:’ et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos,futura praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere,
[p. 36]
inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis, ‘cui nomina mille, mille nocendi artes:’ et ego infelix victorem me putabo, dum capior?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.