Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt. Utroque litore gentes vagae, immo
[p. 402]
beluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat. Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium—quem Phison sancta scriptura cognominat—qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere. Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.