Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum, quod latebat in profundo, super-natavit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit. Quorum clamor tandem pervenit ad caelum et patientissimas Dei vicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret: ‘Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem preparasti, cuius erunt?’
[p. 416]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.