previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[9] Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris. Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris, dividere ab eo, quem tuis diceris praetulisse. Si autem et hoc non potesreverteris enim ad tuos, si illum possis desererevel honestius sodali tuo utere. Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest. Quando vis, ut te videatet invisetadhibe arbitros amicos, libertos, servulos. Bona conscientia nullius oculos fugiet. Intret intrepidus, securus exeat. Taciti oculi et sermo silens et totius corporis habitus vel trepidationem interdum vel securitatem loquuntur. Aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius civitatis exaudi. Iam perdidisti vestra vocabula et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges 1 sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae. Quodsi nolueris, si mea [p. 392] monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec voce libera proclamabit: ‘Quid alienum servum obsides? Quid ministrum Christi tuum famulum facis? Respice ad populum, singulorum facies intuere. Ille in ecclesia legit et te aspiciunt universi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta; procaeitatem libertatem vocas. ‘Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere.’’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: