previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[6] Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire. Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adseculaabsit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortiaobsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas: sola vadis in comitatu propinquorum an cum amasio tuo? Quamvis sis inpudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum [p. 384] coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum. Sin autem sola ierisquod et magis aestimoutique inter servos adulescentes, inter maritas feminas atque nupturas, inter lascivas puellas et comatos linteatosque iuvenes furvarum vestium puella gradieris. Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam et pressis digitis aut temptabitur aut temptabit. Erit tibi inter viros matronasque convivium: expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque seandalo tuo in aliis sericas vestes auratasque miraberis. In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur; et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, retraetans feceris, puram, simplicem, dominam et vere ingenuam conelamabunt. Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit. Loquetur nutibus et, quidquid metuet dicere, significabit affectibus. Inter has et tantas inlecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit. Narrant gentilium fabulae [p. 386] cantibus sirenarum nautas in saxa praecipites et ad Orphei citharam arbores bestiasque ac silicum dura mollita. Difficile inter epulas servatur pudicitia. Nitens cutis sordidum ostentat animum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: