previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[4] Sed forte respondeas: ‘Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi vivere.’ Primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non [p. 378] deseras. Illa te diu portavit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. Lavit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore. Adsedit aegrotanti et, quae propter te sua fastidia sustinuerat, tua quoque passa est. Ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. Non tibi displiceat eius conversatio, quae te sponso tuo virginem consecravit. Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum. Quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem? Illa difficilis, sed iste facilis; illa iurgatrix, iste placabilis. Quem quaero utrum secuta sis an postea inveneris. Si secuta es, manifestum est, cur matrem reliqueris; si postea repperisti, ostendis, quid in matris hospitio non potueris invenire. Durus doctor et meo mucrone me vulnerans: ‘Qui ambulat,’ inquit, ‘simpliciter, ambulat confidenter.’ Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem. Nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et videam raro et videar, inpudentissi- [p. 380] mum est eius te verecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum. Quodsi dixeris: ‘Et mihi sufficit conscientia mea; habeo Deum iudicem, qui meae vitae testis est; non curo, quid loquantur homines,’ audi apostolum scribentem: ‘Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam hominibus.’ Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod virgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter virgines viveres; talis detractio laus tua est. Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. Illum enim praefers matri, quem praeferre iubetis et animae tuae. Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: