This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Tu vero, filia—iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt—tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in
[p. 376]
uno cubiculo cum matre non duras? An oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facibus intellegit, testem domesticam fugis? Si virgo es, quid times diligentem custodiam? Si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare. Neque vero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem. Alioquin, si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. Quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serva, ne perdas. Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse habeas cotidie aut perire aut vincere? Quisquamne mortalium iuxta viperam securus somnos capit? Quae ut non percutiat, certe sollicitat. Securius est perire non posse quam iuxta periculum non perisse; in altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hic evadimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.